Quae enim in manifesto, scimus omnes, eaque ipsa qualiter in manifesto sint perspiciendum est. Nam etsi quaedam uidentur uoluntatem dei sapere, dum ab eo permittuntur, non statim omne quod permittitur ex mera et tota uoluntate procedit eius qui permittit.